capitulum I
(1) non magno duxissem, patres ornatissimi et adolescentes egregii,
me hominem Germanum et gentilem vestrum posse Latine ad vos dicere, si prisca illa Germaniae nostrae ingenia florerent aetasque illa redisset, qua legati nostri Graeco sermone quam Latino dicere maluisse memorantur. (2) verum cum iniquitate saeculorum et conversione temporum nedum apud nos, sed et apud genitricem et antiquam litterarum parentem Italiam omnis aliquando splendor litterarum extinctus interiit explosaeque et profligatae per barbaros motus omnes ingenuae disciplinae, non facile me confido pro ingenii mei tarditate et virium tenuitate satis Latine posse ad vos dicere, quandoquidem et mihi non defuisse intelligo, quod plerique ex vobis in se iam experti deplorant, id est industriam et probatam praeceptionem. (3) ne tamen prorsus silens in hunc locum vestra praesentia ornatissimum processisse arguerer, malui balbutiendo offendere quam amorem in me vestrum et in rem publicam litterariam taciturnitate praeterire facile sperans a vobis mihi dari veniam, si considerabitis, quod homuncio in media barbarie et, ut aiunt, ebrietate natus minus sobrie dicere queat quam vestrae dissertissimae aures et is locus per publica mihi in oratoria et poetica ab illustrissimo principe nostro Georgio et vobis viris clarissimis, qui omnium consiliorum suorum conscii estis, designatus exposcit.
capitulum II
(1) nihil autem plane dignius et iucundius ad vos dicere constitui, quod vel me magis deceat et vos audire conveniat, quam ut vestros animos ad virtutem et optimarum artium studia cohortarer. (2) quibus rebus quam facile vera gloria, immortalis fama et felicitas in hac vita nostra angustissima comparari potest! (3) nemo ex vobis tam segnis et ignavus inveniri debeat, qui non pulchrum,
egregium magnificumque duxerit pro his maximis rebus contendere, quae possunt beatum facere. (4) nec mihi inpraesentiarum de fortunae corporisve bonis aut eis, quae vilium mancipiorum sunt, voluptatibus animique lumen extinguentibus disserendum aliquo acumine existimavi, quod omnia illa fluxa, caduca et cum corpore suo parvo momento temporis interitura aut mox alios dominos habitura sunt. (5) quamobrem nemo sapiens pro eis rebus contendisse memoratur, sed si illorum vitam recensuerimus, tantum in eis amorem pro doctrina et sapientia, qua animus humanus veluti nectare et ambrosia pascitur, fuisse invenimus, ut pro illa consequenda patriam, uxores dulcesque liberos relinquerent, amplissima patrimonia dissiparent, iniurias, contumelias, infamiam apud vulgum et exilium summa cum patientia et tranquillitate perferrent. (6) laborum praeterea, algoris et aestus et difficillimarum peregrinationum susceptio voluntaria apud eos memoratur, ut, quod vel angustissimis cogitationibus et frequentibus lectionibus fatigati invenissent, hoc sensu etiam percipere et videre voluerunt. (7) tantum potuit incredibile pro sapientia adquirenda studium et in coelestium rerum et naturae inquisitionem amor, pro quibus tandem rebus divinos honores consecuti, immortale nomen habituri magna apud omnem posteritatem veneratione et cultu philosophorum nomine veniunt nuncupandi.
capitulum III
(1) genus hominum Scytharum est in beluarum morem adeo efferum, incultum et horridum, ut vastis et inaccessis solitudinibus pecorum ritu oberrent, ferarum pellibus et earum coriis, a quibus illis nomen est, se tantum ab aeris inclementia et illius coeli asperitate vindicantes: (2) his tamen tanta gloriae cupidoque laudis incesserat, ut ter perdomitae Asiae imperium possederint; nihil auri, nihil argenti, quarum rerum nos appetentissimi sumus, abstulerunt, sed gloriosius rati, si quando virtuti suae imperii tantum splendorem et amplitudinem adiecisse dicerentur, -
magna nobis de
barbaro populo pro contendenda virtute et gloria documenta. (3) qui dum ingenio et doctrina placatisve moribus cum ceteris mortalibus natura renitente contendere nequivissent neve silentio vitam exegisse dicerentur, saltem per effrenem barbariem et animorum impetum, quem pro virtute habent, suae gloriae et immortalitati consuluisse viderentur. (4) quod si in aliarum gentium historias, quae pace belloque gesserint, orationem converterem, latissimus in commemorando mihi campus occurreret, nec hodiernus is dies sufficeret, sed consulto praetereo, quae vos illustrium scriptorum lectione opportune ad hunc locum accommodare potestis.